monumenta.ch > Plinius > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 28, 12
{III} durat inmenso exemplo Deciorum patris filiique, quo se devovere, carmen; extat Tucciae Vestalis incesti deprecatio, qua usa aquam in cribro tulit anno urbis DXVIIII. boario vero in foro Graecum Graecamque defossos aut aliarum gentium, cum quibus tum res esset, etiam nostra aetas vidit. cuius sacri precationem, qua solet praeire XVvirum collegii magister, si quis legat, profecto vim carminum fateatur, omnia ea adprobantibus DCCCXXX annorum eventibus.